- AGRESTIS
- AGRESTISnomen proprium Panis in libro de Agror. Fin. Nam omnis possessio tres silvanos habet, unus dicitur Domesticus, possessioni consecratus: alter dicitur Agrestis, Pastoribus consecratus: tertiusdicitur Orientalis, cui est in consinio lucus positus, a quo inter dor pluresve fines oriuntur. Sunt enim qui Panem eundem cum Silvano faciant; sed Domestici epitheton nil ad Panem, qui touts erat rusticus Deus. Agrestis vero pastoralem signisicat et proprium Panis est, qui ovium custos Poetae dicitur et curare oves oviumque Magistros. Apud Athenienses certe Α᾿γρεὺς vocabatur, i. e. Agrestis vel Pastoralis: Sed et Aristaei apud Arcades idem epitheton, fuit, ubi, Α᾿γρἐυς et Νομιος Α᾿πόλλων, Agrestis vel Pastoralis Apollo cognominatus est, ut interpretatur servius. Hunc vero Faunum Agrestem Appellatum Ovidio Vir eruditus ex istis autumat, l. 4. Fast.---- Nec, dum degrandinat, obsitAgresti Fauno supposuisse pecus.Sed recta ibi lectio, Agresti Fano etc. Salmas. ad Solin. p. 414. qui interim Silvanum et Pana diversos esse, pluribus ibidem probat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.